- AQUA Formarum
- AQUA Formarumapud Cassiodor. et Iosippum Gorionidem Aquae formae, Historiar. l. 1. c. 2. dicuntur, quae pet tubos vel arcus deferuntur. Apud Auctores enim Iuris Civil. eosque, qui de Aquaeductibus scripserunt, forma interdum est tubus, quô defertur aqua; interdum arcus ipsi sic dicuntur, devehendis aquis, humilioribus in locis soliti exstrui; Ut cum dicuntur aquae formarum constructionibus advectae, Casaubon. ad Spartian. in Severo. c. 19.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.